- COCIONES
- COCIONESpriscis et aeratis mediae Scriptoribus dicti, qui Fora venalium et nundinales Mercatus sectantes, dum contractus (unde nomen) licitantur et de pretio cum mercatoribus contendere se simulant, merces ipsas subripiunt auferuntque; cuiusmodi sunt, qui Gallis vulgo Coquins vocantur: Quos non pauci hactenus a Coquinis nuncupatos putârunt, quod istius farinae homines tabernas et popinas circumeant, quo aut locis ipsis inserviant, aut obsonii particulis potiantur. Et Cozzoni etiamnum Italis dicuntur, quos Maquignons appellant Galli. Neque alii videntur, quos Coquinos appellavit inferior aetas. Vita Clementis VII. apud Bosquetum, Carcassonae et Tholosae populares, quos vulgariter nuncupabant Coquinos, contra Nobiles insurrexerunt. Auctorque est Chapeavillus, in Erardo a Marca Episc. Leod. c. 26. extare Leodii Hospitale, quod Coquinorum vocant. Coquos porro pro furibus habitos, Auctor est Plautus in Aulularia, Actu 3. sc. 6. v. 16.---- Mihi omnis angulosFurum implevisti in aedibus misero mihi,Qui mihi intromisisti in aedes quingentos cocos.Idem in Pseud. Actu 3. sc. 2. v. 1.Forum coquinum qui vocant, stulte vocant,Nam non coquinum, verum Furinum est Forum etc.ut et infra in Coctio, it. vece Puteus, ubi de furacium coquorum apud Veretes poenha. Usos autem hâc voce Cocio Laberium apud A. Gellium, l. 16. c. 7. et Plautum, in Asin. Actu 1. sc. 3. v. 51. pridem observ1arunt viri docti. Vide Ios. Scaligerum ad Festum, in voce Arilator, namque iidem ab arra, quâ datâ tales sibi credi postulant, Arilatores quoque dicti: Casaubon. ad Athen. l.14.c. 22. Car. du Fresne in Glossar. etc. Hinc Cocionari verbum, de quo vide infra Lites.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.